Hľadaný výraz: Nm 27,12-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.

1

mail   print   facebook   twitter